SermonIndex Audio Sermons
Promoting Genuine Biblical Revival.
Looking for free sermon messages?
Sermon Podcast | Audio | Video

SermonIndex.net : Christian Books : No. 240 THE SACRED HEART, Ss. Cordis Jesu

The St Gregory Hymnal And Catholic Choir Book by Various

No. 240 THE SACRED HEART, Ss. Cordis Jesu

THE SACRED HEART, Ss. Cordis Jesu

Cor, arca legem continens

15th Century Melody |Alta Trinita.|

1.
Cor, arca legem continens
Non servitutis veteris,
Sed gratiae, Sed veniae,
Sed et misericordiae.

2.
Cor sanctuarium novi
Intemeratum foederis,
Templum vetusto sanctius,
Velumque scissoutilius.

3.
Te vulneratum caritas,
Ictu patenti voluit,
Amoris invisibilis,
Ut veneremur vulnera.

4.
Hoc sub amoris symbolo
Passus cruenta et mystica,
Utrumque sacrificium
Christus sacerdos obtulit.

5.
Quis non amantem redamet?
Quis non redemptus diligat,
Et Corde in isto seligat
Aeterna tabernacula?

6.
Decus Parenti, et Filio
Sanctoque sit Spiritui,
Quibus potestas, gloria,
Regnumque in omne est saeculum.
Amen

Page 403

<<  Contents  >>





©2002-2019 SermonIndex.net
Promoting Genuine Biblical Revival.
Privacy Policy