SermonIndex Audio Sermons
Promoting Genuine Biblical Revival.
Looking for free sermon messages?
Sermon Podcast | Audio | Video

SermonIndex.net : Christian Books : No. 161b Jesu Dulcis Memoria

The St Gregory Hymnal And Catholic Choir Book by Various

No. 161b Jesu Dulcis Memoria

Jesu Dulcis Memoria

For unison or two part chorus
Cornelius Schmuck
(abridged)

Moderato

1.
Jesu dulcis memoria,
Dans vera cordis gaudia, gaudia
Sed super mel et omnia,
Ejus dulcis praesentia.

2.
Nil canitur suavius,
Nil auditur jucundius,
Nil cogitatur dulcius,
Quam Jesus Dei Filius

3.
Jesu, spes paenitentibus,
Quam pius es petentibus!
Quam bonus te quaerentibus!
Sed quid invenientibus,

4.
Nec lingua valet dicere,
Nec littera exprimere:
Expertus potest credere,
Quid sit Jesum diligere.

5.
Sis, Jesu, nostrum gaudium,
Qui es futurus praemium:
Sit nostra in te gloria,
Per cuncta semper saecula.
Amen.

Page 249

<<  Contents  >>





©2002-2018 SermonIndex.net
Promoting Genuine Biblical Revival.
Privacy Policy