SermonIndex Audio Sermons
Promoting Genuine Biblical Revival.
Looking for free sermon messages?
Sermon Podcast | Audio | Video

SermonIndex.net : Christian Books : No. 151 ADVENT

The St Gregory Hymnal And Catholic Choir Book by Various

No. 151 ADVENT

ADVENT

Creator Alme Siderum

D. Thermignon

1.
Creator alme siderum,
Aeterna lux credentium,
Jesu, Redemptor omnium,
Intende votis supplicum.

2.
Qui daemonis ne fraudibus
Periret orbis impetu
Amoris, actus, languidi
Mundi mendela factus es.

3.
Commune qui mundi nefas
Ut expiares, ad crucem
E Virginis sacrario
Intacta prodis victima.

4.
Cujus potestas gloriae,
Nomenque cum primum sonat,
Et coelites et inferi
Tremente curvantur genu.

5.
Te deprecamur, ultimae
Magnum diei Judicem,
Armis supernae gratiae
Defende nos ab hostibus.

6.
Virtus, honor, laus, gloria
Deo Patri cum Filio,
Sancto simul Paraclito,
In saeculorum saecula.
Amen.

Page 235

<<  Contents  >>





©2002-2018 SermonIndex.net
Promoting Genuine Biblical Revival.
Privacy Policy