SermonIndex Audio Sermons
Image Map
SermonIndex.net : Christian Books : XII. HYMNUS EPIPHANIAE

The Hymns Of Prudentius by Aurelius Clemens Prudentius

XII. HYMNUS EPIPHANIAE

Quicumque Christum quaeritis,
oculos in altum tollite,
illic licebit visere
signum perennis gloriae.

Haec stella, quae solis rotam 5
vincit decore ac lumine,
venisse terris nuntiat
cum carne terrestri Deum.

Non illa servit noctibus
secuta lunam menstruam, 10
sed sola caelum possidens
cursum dierum temperat.

Arctoa quamvis sidera
in se retortis motibus
obire nolint, attamen 15
plerumque sub nimbis latent.

Hoc sidus aeternum manet,
haec stella nunquam mergitur,
nec nubis occursu abdita
obumbrat obductam facem. 20

Tristis cometa intercidat,
et si quod astrum Sirio
fervet vapore, iam Dei
sub luce destructum cadat.

En Persici ex orbis sinu, 25
sol unde sumit ianuam,
cernunt periti interpretes
regale vexillum Magi.

Quod ut refulsit, ceteri
cessere signorum globi, 30
nec pulcher est ausus suam
conferre formam Lucifer.

Quis iste tantus, inquiunt,
regnator astris inperans,
quem sic tremunt caelestia, 35
cui lux et aethra inserviunt.

Inlustre quiddam cernimus,
quod nesciat finem pati,
sublime, celsum, interminum,
antiquius caelo et chao. 40

Hic ille rex est gentium
populique rex Iudaici,
promissus Abrahae patri
eiusque in aevum semini.

Aequanda nam stellis sua 45
cognovit olim germina
primus sator credentium,
nati inmolator unici.

Iam flos subit Davidicus
radice Iesse editus, 50
sceptrique per virgam virens
rerum cacumen occupat.

Exin sequuntur perciti
fixis in altum vultibus,
qua stella sulcum traxerat 55
claramque signabat viam.

Sed verticem pueri supra
signum pependit inminens,
pronaque submissum face
caput sacratum prodidit. 60

Videre quod postquam Magi,
eoa promunt munera,
stratique votis offerunt
tus, myrrham, et aurum regium.

Agnosce clara insignia 65
virtutis ac regni tui,
puer o, cui trinam Pater
praedestinavit indolem.

Regem Deumque adnuntiant
thesaurus et fragrans odor 70
turis Sabaei, ac myrrheus
pulvis sepulcrum praedocet.

Hoc est sepulcrum, quo Deus,
dum corpus extingui sinit
atque id sepultum suscitat, 75
mortis refregit carcerem.

O sola magnarum urbium
maior Bethlem, cui contigit
ducem salutis caelitus
incorporatum gignere. 80

Altrice te summo Patri
haeres creatur unicus,
homo ex tonantis spiritu
idemque sub membris Deus.

Hunc et prophetis testibus 85
isdemque signatoribus,
testator et sator iubet
adire regnum et cernere:

Regnum, quod ambit omnia
diva et marina et terrea 90
a solis ortu ad exitum
et tartara et caelum supra.

Audit tyrannus anxius
adesse regum principem,
qui nomen Israel regat 95
teneatque David regiam.

Exclamat amens nuntio,
successor instat, pellimur;
satelles i, ferrum rape,
perfunde cunas sanguine. 100

Mas omnis infans occidat,
scrutare nutricum sinus,
interque materna ubera
ensem cruentet pusio.

Suspecta per Bethlem mihi 105
puerperarum est omnium
fraus, ne qua furtim subtrahat
prolem virilis indolis.

Transfigit ergo carnifex
mucrone destricto furens 110
effusa nuper corpora,
animasque rimatur novas.

Locum minutis artubus
vix interemptor invenit,
quo plaga descendat patens 115
iuguloque maior pugio est.

O barbarum spectaculum!
inlisa cervix cautibus
spargit cerebrum lacteum
oculosque per vulnus vomit. 120

Aut in profundum palpitans
mersatur infans gurgitem,
cui subter artis faucibus
singultat unda et halitus.

Salvete flores martyrum, 125
quos lucis ipso in limine
Christi insecutor sustulit,
ceu turbo nascentes rosas.

Vos prima Christi victima,
grex inmolatorum tener, 130
aram ante ipsam simplices
palma et coronis luditis.

Quid proficit tantum nefas,
quid crimen Herodem iuvat?
unus tot inter funera 135
inpune Christus tollitur.

Inter coaevi sanguinis
fluenta solus integer
ferrum, quod orbabat nurus,
partus fefellit virginis. 140

Sic stulta Pharaonis mali
edicta quondam fugerat
Christi figuram praeferens
Moyses, receptor civium.

Cautum et statutum ius erat, 145
quo non liceret matribus,
cum pondus alvi absolverent,
puerile pignus tollere.

Mens obstetricis sedulae
pie in tyrannum contumax 150
ad spem potentis gloriae
furata servat parvulum:

Quem mox sacerdotem sibi
adsumpsit orbis conditor,
per quem notatam saxeis 155
legem tabellis traderet.

Licetne Christum noscere
tanti per exemplum viri?
dux ille caeso Aegyptio
absolvit Israel iugo. 160

At nos subactos iugiter
erroris inperio gravi
dux noster hoste saucio
mortis tenebris liberat.

Hic expiatam fluctibus 165
plebem marino in transitu
repurgat undis dulcibus,
lucis columnam praeferens:

Hic praeliante exercitu,
pansis in altum brachiis, 170
sublimis Amalech premit,
crucis quod instar tunc fuit.

Hic nempe Iesus verior,
qui longa post dispendia
victor suis tribulibus 175
promissa solvit iugera.

Qui ter quaternas denique
refluentis amnis alveo
fundavit et fixit petras,
apostolorum stemmata. 180

Iure ergo se Iudae ducem
vidisse testantur Magi,
cum facta priscorum ducum
Christi figuram finxerint.

Hic rex priorum iudicum, 185
rexere qui Iacob genus,
dominaeque rex ecclesiae,
templi et novelli et pristini.

Hunc posteri Efrem colunt,
hunc sancta Manasse domus 190
omnesque suspiciunt tribus
bis sena fratrum semina.

Quin et propago degener
ritum secuta inconditum,
quaecumque dirum fervidis 195
Baal caminis coxerat,

fumosa avorum numina
saxum, metallum, stipitem,
rasum, dolatum, sectile,
in Christi honorem deserit. 200

Gaudete quidquid gentium est,
Iudaea, Roma, et Graecia,
Aegypte, Thrax, Persa, Scytha,
rex unus omnes possidet.

Laudate vestrum principem 205
omnes beati, ac perditi,
vivi, inbecilli ac mortui:
iam nemo posthac mortuus.

<<  Contents  >>





©2002-2020 SermonIndex.net
Promoting Genuine Biblical Revival.
Affiliate Disclosure | Privacy Policy