SermonIndex Audio Sermons
Image Map
SermonIndex.net : Christian Books : VII. HYMNUS IEIUNANTIUM

The Hymns Of Prudentius by Aurelius Clemens Prudentius

VII. HYMNUS IEIUNANTIUM

O Nazarene, lux Bethlem, verbum Patris,
quem partus alvi virginalis protulit,
adesto castis Christe parsimoniis,
festumque nostrum rex serenus adspice,
ieiuniorum dum litamus victimam. 5

Nil hoc profecto purius mysterio,
quo fibra cordis expiatur uvidi,
intemperata quo domantur viscera,
arvina putrem ne resudans crapulam
obstrangulatae mentis ingenium premat. 10

Hinc subiugatur luxus et turpis gula,
vini atque somni degener socordia,
libido sordens, inverecundus lepos,
variaeque pestes languidorum sensuum
parcam subactae disciplinam sentiunt. 15

Nam si licenter diffluens potu et cibo
ieiuna rite membra non coerceas,
sequitur frequenti marcida oblectamine
scintilla mentis ut tepescat nobilis,
animusque pigris stertat in praecordiis. 20

Frenentur ergo corporum cupidines,
detersa et intus emicet prudentia:
sic excitato perspicax acumine
liberque flatu laxiore spiritus
rerum parentem rectius precabitur. 25

Elia tali crevit observantia,
vetus sacerdos, ruris hospes aridi:
fragore ab omni quem remotum et segregem
sprevisse tradunt criminum frequentiam,
casto fruentem syrtium silentio. 30

Sed mox in auras igneis iugalibus
curruque raptus evolavit praepete,
ne de propinquo sordium contagio
dirus quietum mundus adflaret virum,
olim probatis inclitum ieiuniis. 35

Non ante caeli principem septemplicis
Moyses tremendi fidus interpres throni
potuit videre, quam decem recursibus
quater volutis sol peragrans sidera
omni carentem cerneret substantia. 40

Victus precanti solus in lacrimis fuit:
nam flendo pernox inrigatum pulverem
humi madentis ore pressit cernuo,
donec loquentis voce praestrictus Dei
expavit ignem non ferendum visibus. 45

Ioannis huius artis hand minus potens,
Dei perennis praecucurrit filium,
curvos viarum qui retorsit tramites
et flexuosa conrigens dispendia
dedit sequendam calle recto lineam. 50

Hanc obsequelam praeparabat nuntius
mox adfuturo construens iter Deo,
clivosa planis, confragosa ut lenibus
converterentur, neve quidquam devium
inlapsa terris inveniret veritas. 55

Non usitatis ortus his natalibus
oblita lactis iam vieto in pectore
matris tetendit serus infans ubera:
nec ante partu de senili effusus est,
quam praedicaret virginem plenam Deo. 60

Post in patentes ille solitudines
amictus hirtis bestiarum pellibus
setisve tectus hispida et lanugine
secessit, horrens inquinari et pollui
contaminatis oppidorum moribus. 65

Illic dicata parcus abstinentia
potum cibumque vir severae industriae
in usque serum respuebat vesperum,
parvum locustis et favorum agrestium
liquore pastum corpori suetus dare. 70

Hortator ille primus et doctor novae
fuit salutis, nam sacrato in flumine
veterum piatas lavit errorum notas:
sed tincta postquam membra defaecaverat,
caelo refulgens influebat spiritus. 75

Hoc ex lavacro labe dempta criminum
ibant renati non secus, quam si rudis
auri recocta vena pulchrum splendeat,
micet metalli sive lux argentei,
sudum polito praenitens purgamine. 80

Referre prisci stemma mine ieiunii
libet fideli proditum volumine,
ut diruendae civitatis incolis
fulmen benigni mansuefactum Patris
pie repressis ignibus pepercerit. 85

Gens insolenti praepotens iactantia
pollebat olim, quam fluentem nequiter
conrupta vulgo solverat lascivia,
et inde bruto contumax fastidio
cultum superni negligebat numinis. 90

Offensa tandem iugis indulgentiae
censura iustis excitatur motibus,
dextram perarmat rhompheali incendio
nimbos crepantes et fragosos turbines
vibrans tonantum nube flammarum quatit. 95

Sed paenitendi dum datur diecula,
si forte vellent inprobam libidinem
veteresque nugas condomare ac frangere,
suspendit ictum terror exorabilis
paullumque dicta substitit sententia. 100

Ionam prophetam mitis ultor excitat,
paenae inminentis iret ut praenuntius,
sed nosset ille qui minacem iudicem
servare malle, quam ferire ac plectere,
tectam latenter vertit in Tharsos fugam. 105

Celsam paratis pontibus scandit ratem,
udo revincta fune puppis solvitur,
itur per altum, fit procellosum mare:
tum causa tanti quaeritur periculi,
sors in fugacem missa vatem decidit. 110

Iussus perire solus e cunctis reus,
cuius voluta crimen urna expresserat,
praeceps rotatur et profundo inmergitur:
exceptus inde beluinis faucibus
alvi capacis vivus hauritur specu. 115

* * * * *

Intactus exin tertiae noctis vice
monstri vomentis pellitur singultibus,
qua murmuranti fine fluctus frangitur,
salsosque candens spuma tundit pumices,
ructatus exit seque servatum stupet. 130

In Ninivitas se coactus percito
gressu reflectit, quos ut increpaverat
pudenda censor inputans opprobria;
Inpendet, inquit, ira summi vindicis,
urbemque flamma mox cremabit, credite. 135

Apicem deinceps ardui montis petit
visurus inde conglobatum turbidae
fumum ruinae cladis et dirae struem,
tectus flagellis multinodis germinis,
nato et repente perfruens umbraculo. 140

Sed maesta postquam civitas vulnus novi
hausit doloris, heu supremum palpitat:
cursant per ampla congregatim moenia
plebs et senatus, omnis aetas civium,
pallens iuventus, eiulantes feminae. 145

Placet frementem publicis ieiuniis
placare Christum, mos edendi spernitur,
glaucos amictus induit monilibus
matrona demptis, proque gemma et serico
crinem fluentem sordidus spargit cinis. 150

Squalent recincta veste bullati patres,
setasque plangens turba sumit textiles,
inpexa villis virgo bestialibus
nigrante vultum contegit velamine,
iacens arenis et puer provolvitur. 155

Rex ipse Coos aestuantem murices
laenam revulsa dissipabat fibula,
gemmas virentes et lapillos sutiles,
insigne frontis exuebat vinculum
turpi capillos inpeditus pulvere. 160

Nullus bibendi, nemo vescendi memor,
ieiuna mensas pubis omnis liquerat,
quin et negato lacte vagientium
fletu madescunt parvulorum cunulae,
sucum papillae parca nutrix derogat. 165

Greges et ipsos claudit armentalium
sollers virorum cura, ne vagum pecus
contingat ore rorulenta gramina,
potum strepentis neve fontis hauriant,
vacuis querelae personant praesepibus. 170

Mollitus his et talibus brevem Deus
iram refrenat temperans oraculum
prosper sinistrum, prona nam clementia
haud difficulter supplicem mortalium
solvit reatum fitque fautrix flentium. 175

Sed cur vetustae gentis exemplum oquor?
pridem caducis cum gravatus artubus
Iesus dicato corde ieiunaverit,
praenuncupatus ore qui prophetico
Emanuel est, sive NOBISCUM DEUS. 180

Qui corpus istud molle naturaliter
captumque laxo sub voluptatum iugo
virtutis arta lege fecit liberum:
emancipator servientis plasmatis
regnantis ante victor et cupidinis. 185

Inhospitali namque secretus loco
quinis diebus octies labentibus
nullam ciborum vindicavit gratiam,
firmans salubri scilicet ieiunio
vas adpetendis inbecillum gaudiis. 190

Miratus hostis posse limum tabidum
tantum laboris sustinere ac perpeti,
explorat arte sciscitator callida,
Deusne membris sit receptus terreis,
sed increpata fraude post tergum ruit. 195

Hoc nos sequamur quisque nunc pro viribus,
quod consecrati tu magister dogmatis
tuis dedisti Christe sectatoribus,
ut, cum vorandi vicerit libidinem,
late triumphet inperator spiritus. 200

Hoc est, quod atri livor hostis invidet,
mundi polique quod gubernator probat,
altaris aram quod facit placabilem,
quod dormientis excitat cordis fidem,
quod limat aegram pectoris rubiginem. 205

Perfusa non sic amne flamma extinguitur,
nec sic calente sole tabescunt nives,
ut turbidarum scabra culparum seges
vanescit almo trita sub ieiunio,
si blanda semper misceatur largitas. 210

Est quippe et illud grande virtutis genus
operire nudos, indigentes pascere,
opem benignam ferre supplicantibus,
unam paremque sortis humanae vicem
inter potentes atque egenos ducere. 215

Satis beatus quisque dextram porrigit,
laudis rapacem, prodigam pecuniae,
cuius sinistra dulce factum nesciat:
illum perennes protinus conplent opes,
ditatque fructus faenerantem centuplex. 220

<<  Contents  >>





©2002-2020 SermonIndex.net
Promoting Genuine Biblical Revival.
Affiliate Disclosure | Privacy Policy