SermonIndex Audio Sermons
Image Map
SermonIndex.net : Christian Books : II. HYMNUS MATUTINUS

The Hymns Of Prudentius by Aurelius Clemens Prudentius

II. HYMNUS MATUTINUS

Nox et tenebrae et nubila,
confusa mundi et turbida,
lux intrat, albescit polus,
Christus venit, discedite.

Caligo terrae scinditur 5
percussa solis spiculo,
rebusque iam color redit
vultu nitentis sideris.

Sic nostra mox obscuritas
fraudisque pectus conscium 10
ruptis retectum nubibus
regnante pallescit Deo.

Tunc non licebit claudere
quod quisque fuscum cogitat,
sed mane clarescent novo 15
secreta mentis prodita.

Fur ante lucem squalido
inpune peccat tempore,
sed lux dolis contraria
latere furtum non sinit. 20

Versuta fraus et callida
amat tenebris obtegi,
aptamque noctem turpibus
adulter occultus fovet.

Sol ecce surgit igneus, 25
piget, pudescit, paenitet,
nec teste quisquam lumine
peccare constanter potest.

Quis mane sumptis nequiter
non erubescit poculis, 30
cum fit libido temperans
castumque nugator sapit?

Nunc, nunc severum vivitur,
nunc nemo tentat ludicrum,
inepta nunc omnes sua 35
vultu colorant serio.

Haec hora cunctis utilis,
qua quisque, quod studet, gerat,
miles, togatus, navita,
opifex, arator, institor. 40

Illum forensis gloria,
hunc triste raptat classicum,
mercator hinc ac rusticus
avara suspirant lucra.

At nos lucelli ac faenoris 45
fandique prorsus nescii,
nec arte fortes bellica,
te, Christe, solum novimus.

Te mente pura et simplici,
te voce, te cantu pio 50
rogare curvato genu
flendo et canendo discimus.

His nos lucramur quaestibus,
hac arte tantum vivimus,
haec inchoamus munera, 55
cum sol resurgens emicat.

Intende nostris sensibus,
vitamque totam dispice,
sunt multa fucis inlita,
quae luce purgentur tua. 60

Durare nos tales iube,
quales, remotis sordibus
nitere pridem iusseras,
Iordane tinctos flumine.

Quodcumque nox mundi dehinc 65
infecit atris nubibus,
tu, rex Eoi sideris,
vultu sereno inlumina.

Tu sancte, qui taetram picem
candore tingis lacteo 70
ebenoque crystallum facis,
delicta terge livida.

Sub nocte Iacob caerula
luctator audax angeli,
eo usque dum lux surgeret, 75
sudavit inpar praelium.

Sed cum iubar claresceret,
lapsante claudus poplite
femurque victus debile
culpae vigorem perdidit. 80

Nutabat inguen saucium,
quae corporis pars vilior
longeque sub cordis loco
diram fovet libidinem.

Hae nos docent imagines, 85
hominem tenebris obsitum,
si forte non cedat Deo,
vires rebellis perdere.

Erit tamen beatior,
intemperans membrum cui 90
luctando claudum et tabidum
dies oborta invenerit.

Tandem facessat caecitas,
quae nosmet in praeceps diu
lapsos sinistris gressibus 95
errore traxit devio.

Haec lux serenum conferat
purosque nos praestet sibi:
nihil loquamur subdolum,
volvamus obscurum nihil. 100

Sic tota decurrat dies,
ne lingua mendax, ne manus,
oculive peccent lubrici,
ne noxa corpus inquinet.

Speculator adstat desuper, 105
qui nos diebus omnibus
actusque nostros prospicit
a luce prima in vesperum.

Hic testis, hic est arbiter,
his intuetur quidquid est, 110
humana quod mens concipit;
hunc nemo fallit iudicem.

<<  Contents  >>





©2002-2020 SermonIndex.net
Promoting Genuine Biblical Revival.
Affiliate Disclosure | Privacy Policy