SermonIndex Audio Sermons
Image Map
SermonIndex.net : Christian Books : PRAEFATIO

The Hymns Of Prudentius by Aurelius Clemens Prudentius

PRAEFATIO

Per quinquennia iam decem,
ni fallor, fuimus: septimus insuper
annum cardo rotat, dum fruimur sole volubili.
Instat terminus et diem
vicinum senio iam Deus adplicat. 5 Quid nos utile tanti spatio temporis egimus?
Aetas prima crepantibus
flevit sub ferulis: mox docuit toga
infectum vitiis falsa loqui, non sine crimine.
Tum lasciva protervitas, 10 et luxus petulans (heu pudet ac piget)
foedavit iuvenem nequitiae sordibus ac luto.
Exin iurgia turbidos
armarunt animos et male pertinax
vincendi studium subiacuit casibus asperis. 15 Bis legum moderamine
frenos nobilium reximus urbium,
ius civile bonis reddidimus, terruimus reos.
Tandem militiae gradu
evectum pietas principis extulit 20 adsumptum propius stare iubens ordine proximo.
Haec dum vita volans agit,
inrepsit subito canities seni
oblitum veteris me Saliae consulis arguens:
ex quo prima dies mihi 25 quam multas hiemes volverit et rosas
pratis post glaciem reddiderit, nix capitis probat. Numquid talia proderunt
carnis post obitum vel bona vel mala,
cum iam, quidquid id est, quod fueram, mors aboleverit? 30 Dicendum mihi; Quisquis es,
mundum, quem coluit, mens tua perdidit:
non sunt illa Dei, quae studuit, cuius habeberis.
Atqui fine sub ultimo
peccatrix anima stultitiam exuat: 35 saltem voce Deum concelebret, si meritis nequit:
hymnis continuet dies,
nec nox ulla vacet, quin Dominum canat:
pugnet contra hereses, catholicam discutiat fidem,
conculcet sacra gentium, 40 labem, Roma, tuis inferat idolis,
carmen martyribus devoveat, laudet apostolos.
Haec dum scribo vel eloquor,
vinclis o utinam corporis emicem
liber, quo tulerit lingua sono mobilis ultimo. 45

<<  Contents  >>





©2002-2020 SermonIndex.net
Promoting Genuine Biblical Revival.
Affiliate Disclosure | Privacy Policy